라틴어 문장 검색

At ex iis, quae intus procedunt, eae leuiores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 4:2)
prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 13:2)
Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:5)
In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:2)
At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:5)
At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:1)
Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:2)
interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:4)
itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:8)
Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:4)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant);
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:4)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:2)
ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 19:5)
supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:3)
Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION