라틴어 문장 검색

Attamen tali usus est temperamento ut, sicut interdum leges suas ad praerogativae suae iura traheret et prope torquet, ita rursus per vices praerogativam suam ad legum aequabilitatem et moderationem consulto demitteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:3)
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
et operum agmina ac turmas post se trahunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:13)
adeo ut illa tam bene posita et fundata videatur, ut utrumque tempus ad se traxerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:4)
quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:3)
In operationibus autem divinis, initia quaeque tenuissima exitum certo trahunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:3)
At cum Experientia lege certa procedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:4)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his quae jam inventa sunt ejus sint generis ut antequam invenirentur haud facile cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:1)
Atque hoc ipsum ad spem rite trahitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:3)
quod nos, qui tam saepe operum mentionem faciamus et omnia eo trahamus, etiam operum, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:3)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
ita et nostra, quae procedit per inductionem, omnia complectitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION