라틴어 문장 검색

Qui in classe erant, proficisci properabant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:6)
His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 2:1)
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari.
(카이사르, 내란기, 3권 10:7)
At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 3권 11:4)
Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 3권 12:1)
Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componeretur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint.
(카이사르, 내란기, 3권 16:7)
Ille ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit;
(카이사르, 내란기, 3권 21:6)
Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:8)
Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.
(카이사르, 내란기, 3권 30:12)
Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:5)
ille a vallo non discedere perseveravit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:4)
Lissum expugnare conatus defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:8)
ut accidit Pompeius enim primo ignorans eius consilium, quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat, angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat;
(카이사르, 내란기, 3권 41:4)
Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet;
(카이사르, 내란기, 3권 44:1)
Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere, compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se receperunt pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 46:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION