라틴어 문장 검색

Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장30)
De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장36)
Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장4)
Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장23)
Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장6)
Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existimaui unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum bestiae huiusce modi verbis disseruit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장7)
Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장8)
Deinde hoc modo disseruit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장12)
Nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장8)
Eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnauerant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petiuere, duos quam fidissimos ad eum mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장2)
Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis disseruit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장1)
mors de te pronuntiatura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:4)
Ostendet mihi M. Lepidi philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 6:1)
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION