라틴어 문장 검색

sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
adjecta polenta, si modo is aeger parum cibi assumit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:2)
Nam modo, ventre vehementer intento, creber intus ex motu spiritus sonus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 1:6)
modo corpus inaequale est, tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 1:7)
modo intus in uterum aqua contrahitur, et moto corpore ita movetur, ut impetus ejus conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 1:8)
In hoc enim morbo perniciosus, ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 17:5)
Hanc juncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:2)
quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:3)
eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 3:5)
Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 3:6)
Modo vero periculum facit quodcumque magnum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 10:2)
Quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:8)
Modo tamen convenire et magnitudini vulneris, et tempori debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 32:3)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 73:5)
Modo ulcus nigrum est, quia caro ejus corrupta est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 73:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION