라틴어 문장 검색

Et in illo finis est Deus, id est finalis et suprema causa, ad quem nostra dirigitur intentio, quando videlicet tam ipsum quam proximum diligimus propter ipsum nec tam nostram quam ipsius sequimur voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:21)
Et cuma nostri quoque sicut et proximi curam in necessariis agere debeamus, nonnulla propter nosmetipsos agere nos oportet, ut et nos eorum quae agimus causa quaedam existamus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:26)
Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:29)
Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:30)
finis, id est finalis et suprema causa, propter quem omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:33)
Neque enim comedere, nec dormire, nec uxorem ducere, nec omnino aliud facere nisi propter ipsam debemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:34)
Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:36)
Uxor quoque ab eo qui est incontinens ducenda est, non solum propter filios ipsi generandos, verum etiam ne eum ex fornicatione offendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:38)
Nunc autem tribus supra positis breviter assignatis atque descriptis, scilicet fide, charitate et sacramento, de singulis diligentius est agendum, quantum pertinet ad propositam humanae salvationis summam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:3)
Unde juxta Apostolum, cum nunc tria manere dicantur, fides scilicet, spes, charitas (I Cor. XIII, 13), sola charitas nunquam excidit (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:15)
, 8), tam in hoc scilicet saeculo quam in alio futuro perseveratura.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:16)
De gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam manifestae veritatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:7)
Haec est fides Catholica, statim id aperiens, unde scilicet dicatur Catholica, et velut exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:3)
Ac primum de his quae ad divinitatis naturam pertinent, consideremus, qualiter videlicet in una et eadem penitus divinitatis substantia tres personae credantur, Pater scilicet, ac Filius ac Spiritus sanctus, et quid rationis vel utilitatis haec in uno Deo habeat personarum distinctio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:7)
Primo itaque hanc fidei summam ponamus, de unitate scilicet ac trinitate divina;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION