라틴어 문장 검색

Hoc tantum possum dicere, non amo te.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXII2)
Deinde, quod haec una peraget librarius hora, Nec tantum nugis serviet ille meis;
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I4)
Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper Et cerussata candidiora cute, Nullaque mica salis nec amari fellis in illis Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV1)
Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum, Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, IV2)
Non urbana mea tantum Piplei+de gaudent Otia, nec vacuis auribus ista damus, Sed meus in Geticis ad Martia signa pruinis A rigido teritur centurione liber, Dicitur et nostros cantare Britannia versus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, III1)
Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo, Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXVIII Tarraconense1)
Non tantum pullo lugentes vellere lanas, Sed solet et calices haec dare terra suos.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLVII Lanae Pollentinae1)
sane memor apud veteres non tantum dicebatur ὁ μεμνημένοσ, sed etiam ὁ μνήμων. et hoc per confusionem verbi et nominis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 415)
ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam ab Aboriginibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 615)
salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 357)
hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius Deiphobe Glauci, id est filia, et Hectoris Andromache, id est uxor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4115)
locum autem, in quo servantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 543)
unde vero erumpunt quadrigae, carceres dicimus numero tantum plurali, licet plerumque usurpet poeta, ut est ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 544)
iactet pro glorietur, sicut in georgicis nullo tantum se Moesia cultu iactet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1405)
volunt autem septem naves ita interim colligi, ut una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1706)

SEARCH

MENU NAVIGATION