라틴어 문장 검색

quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 14:2)
nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
timebam enim ne evenirent ea quae acciderunt), idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
mea porro comitia quem eventum sint habitura nescio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 4:5)
tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 2:2)
quo tibi magis scripsi ut ad hunc eventum te parares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 2:11)
firmos omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 9 2:3)
itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p. quiescere non posse, deinde, .cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 1:3)
una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:11)
animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 4:5)
de cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:6)
perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:4)
casu, ut prospere naviget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:8)
Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunae eventus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장4)
quodsi ante occidisset, talem eventum omnino amisisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION