라틴어 문장 검색

decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 211:1)
eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 212:1)
lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 326:3)
Nabidi et ipsi faciendum esse, ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio, sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 416:2)
omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 498:1)
Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 146:1)
omnium eo sententiae decurrerunt, ut pax si posset aequis, si minus tolerandis condicionibus peteretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 89:1)
maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum deinde Ionas in sinum maris editur qui inter Prienen et Miletum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 147:1)
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio ne ad causam dicendam adesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 659:2)
matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)
semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 603:1)
deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum quod futurum erat rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 48:1)
mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 63:1)
convivium eo die sodalium qui simul decurrerant uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 67:1)
inde ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 365:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION