라틴어 문장 검색

Cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:7)
Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bello pulsauit, et uicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.4)
Divitias alius fulvo sibi congerat auro Et teneat culti iugera multa soli, Quem labor adsiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 11)
Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste Si furor, optarim non habuisse manus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 643)
Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert, Crura licet dura conpede pulsa sonent.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 716)
post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 149:1)
senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 307:1)
pulset tum mihi ictorem qui sciet ius de tergo vitaque sua penes unum esse cuius maiestatem violarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 314:1)
adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:4)
cum a Tarentinis classis Romana direpta esset, IIviro qui praeerat classi occiso, legati ad eos a senatu, ut de his iniuriis quererelitur, missi pulsati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha2)
ala deinde et umbonibus pulsantes, in summotos gradu inlato, aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 455:2)
itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 440:2)
omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:1)
etsi causa apparebat - nam ab iis pulsatum convivam suum audierat - infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 74:1)
cur nemo praeter eos qui tuum speculatorem pulsaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION