라틴어 문장 검색

ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen, uti aequalia duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secundum inferiorem trocleam resticula circumdata et contenta utraeque partes funis continentur, ut neque in sinistram partem possint prodire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장27)
Et quia per aestum arida siti reptantes, aquam diu quaeritando, profundum bene vidimus puteum, et neque descendendi prae altitudine, nec restium aderat copia, necessitate docente postrema, indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti, centonem quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus, aquasque hauriens ad peniculi modum, facile sitim qua urgebamur exstinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 8:1)
Similiter in Trochlea seu Polyspasto vis manus funem directe trahentis, quae sit ad pondus vel directe vel oblique ascendens ut velocitas ascensus perpendicularis ad velocitatem manus funem trahentis, sustinebit pondus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:7)
at ille Iusto vela modo pendentia cornibus aequis Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret, Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas, Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:55)
his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
Sed frustra videntes [0569B] se in defensione desudare, malum navalem procerae altitudinis, qui in media urbe jacebat, funibus et catenis astrictum levaverunt in altum, in quo unum de obsidibus ducis, Gerhardum praedictum, ortum de genere Hamaicorum de praesidio Avennis, militem egregium, affixerunt in modum crucifixi, manus et pedes illius extendentes funibus, quem jamdiu poenis consumptum a carnificibus arbitrabantur Christiani.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION