라틴어 문장 검색

an, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 13:1)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poëmata enarret, tot illa discent quot audient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:2)
nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:4)
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:1)
inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 206:2)
sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 295:5)
illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:6)
denique probationum quae sunt potentissimae γραμμικαι` ἀποδείξεισ vulgo dicuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:2)
quid autem magis oratio quam probationem petit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:3)
sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 9:3)
non communes loci, sive qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone , seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:4)
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 70:1)
quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 105:1)
fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION