라틴어 문장 검색

legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper mutaverit militiae disciplinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4639)
quattuor namque erant apud Romanos quae ad honorificentiam pertinebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5002)
te fecerit aetas 'aetas' hoc loco modum annorum significat, ut "aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos", nam subdidit "de- sinit ante decem, post quattuor incipit annos";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 371)
alii ex quattuor elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius "ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni". Epicurei vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo esse rerum principia, corpus et inane:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 314)
nam et Euphorionem, ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amo- rum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 12)
nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr12)
nam antea populus Romanus in centurias iuniorum et senio- rum divisus fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4312)
nam anni quattuor sunt tempora divisa in ternos menses, qui ipsorum tem- porum talem faciunt discretionem, ut primo mense veris novum di- catur ver, secundo adultum, tertio praeceps, sicut etiam Sallustius dicit ubique.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4321)
sed sciendum, modo annum in quattuor partes esse divisum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1009)
limite termino, ut "limes agro positus". ne signare quidem 'signare' notare, propterea quod, cum agri colonis dividerentur, fossa ducebatur ab oriente ad occidentem, quae cardo nuncupabatur, et alia de septentrione ad meridiem, qui decimanus limes vocabatur, et alii minores erant in obliquum discreti, qui lineares appellabantur et agros per centurias sive per iugera divisos coercebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1261)
certis dimensum p. o. annum, divisum in quattuor tem- pora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2311)
et multi hoc loco culpant Ver- gilium, quod in unum coegit quattuor librorum propositionem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1773)
Cato de re militari "pedites quattuor agminibus, equites duobus antibus ducas". sunt autem extremae quadrarum partes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 41711)
interdum enim duobus, interdum quattuor, interdum pluribus deficit digitis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4783)
Augustus victor totius Aegypti, quam Caesar pro parte superaverat, multa de navali certamine sustulit rostra, quibus conflatis quattuor effecit columnas, quae postea a Domitiano in Capitolio sunt locatae, quas hodieque conspicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 292)

SEARCH

MENU NAVIGATION