라틴어 문장 검색

Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:2)
Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:5)
quippe crebris fontibus abundat solum, quod est maxime praedictis generibus salutare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:4)
At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 14:4)
Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:5)
quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:7)
quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:2)
Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 4:3)
quippe rumor incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장2)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)
quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac laboris et eo inmitior quia toleraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 20장2)
quippe plurium vaecordia constantiam exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장2)
quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장3)
multa quippe et diversa angebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION