라틴어 문장 검색

Siquid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori vos eximet aevo, dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 14:2)
Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:3)
Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:4)
Quem Turnus super adsistens, "Arcades, haec," inquit, "memores mea dicta referte Euandro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:36)
Vadite et haec memores regi mandata referte:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:21)
Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:16)
Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:4)
An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:10)
Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
atque ipsae memores redeunt in tecta suosque ducunt et gravido superant vix ubere limen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:7)
Solae communes natos, consortia tecta urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum, et patriam solae et certos novere penates, venturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:2)
Romulum post hos prius an quietum Pompili regnum memorem, an superbos Tarquini fascis, dubito, an Catonis nobile letum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1211)
uror, seu tibi candidos turparunt umeros inmodicae mero rixae sive puer furens inpressit memorem dente labris notam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION