라틴어 문장 검색

sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 708:1)
non minor numerus noster est, nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 709:3)
si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut redimeremur vobis visi simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 714:1)
rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi, sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:1)
si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 723:1)
et vos redimamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 742:3)
ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 744:1)
cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 748:1)
captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha15)
' quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 152:3)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 522:1)
huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit Marcellus, iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 348:1)
ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huius sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 595:1)
iis omnibus donis tum spoliatum templum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION