라틴어 문장 검색

nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:1)
maximus autem usus approbando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 153:1)
adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 259:4)
A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 26:1)
quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquunm, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 32:3)
ut ille, qui in actione herbas, se solo intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 41:3)
ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:2)
ut, taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 52:3)
at ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:3)
nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, turpitudinis rapere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:1)
nam ut saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:2)
intelligo, quid loquar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 148:4)
sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt, intelligi volunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 195:2)
sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 232:2)
haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION