라틴어 문장 검색

Etenim, cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo, exigere officium quod parenti suo remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 2:1)
Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribusque praetendere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:3)
Erat expeditum omnibus remittere aequaliter, sed non satis aequum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 2:2)
Rursus ergo iis qui solverant eius quod solverant decimam remisi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 7:1)
sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:3)
Et relationem quidem de eo Caesar ad senatum non remisit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 22:3)
Vis tu remittere aliquid ex rugis?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:1)
TRAIANUS PLINIO Optime fecisti, Secunde carissime, duodena ista Byzantiis quae ad salutandum me in legatum impendebantur remittendo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 441)
TRAIANUS PLINIO Libellus Apamenorum, quem epistulae tuae iunxeras, remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter quae videri volunt eos, qui pro consulibus hanc provinciam obtinuerunt, abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum ipse ut eas inspiceres non recusaverint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 481)
Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 4:1)
Si mihi currenti fueris conspecta, morabor, Deque meis manibus lora remissa fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 29)
si non accipiet scriptum, inlectumque remittet, lecturam spera, propositumque tene.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:319)
si poenam servo, si vincula saeva remittis, quod facturus eras, debeat illa tibi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION