라틴어 문장 검색

acerba fata Romanos agunt scelusque fraternae necis, ut inmerentis fluxit in terram Remi sacer nepotibus cruor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 79)
niger rudentis Eurus inverso mari fractosque remos differat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 103)
unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instruct nave hoc mare ingressus, contrahit vela inllibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:2)
Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:2)
Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, Obvertunt pelago proras aut Ancora de prora iacitur, memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:4)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
felix mediae quisquis turbae sorte quietus aura stringit litora tuta timidusque mari credere cumbam remo terras propiore legit.
(세네카, 아가멤논 2:14)
pelagus an terras premit?
(세네카, 아가멤논 8:5)
quin ipse Atrides aequore immenso vagus graviora pelago damna quam bello tulit remeatque victo similis, exiguas trahens lacerasque victor classe de tanta rates.
(세네카, 아가멤논 8:12)
ad militares remus aptatur manus omnisque nimium longa properanti mora est.
(세네카, 아가멤논 10:3)
proporat iuventus omnis adductos simul lentare remos, adiuvat ventos manu et valida nisu bracchia alterno movet.
(세네카, 아가멤논 10:9)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
tenet horror artus, omnis officio stupet navita relicto, remus effugit manus, in vota miseros ultimus cogit timor eademque superos Troes et Danai rogant.
(세네카, 아가멤논 10:41)
'superasse cuncta, pelagus atque ignes iuvat, vicisse caelum Palladem fulmen mare.
(세네카, 아가멤논 10:56)
quem cadens secum tulit terraque et igne victus et pelago iacet.
(세네카, 아가멤논 10:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION