라틴어 문장 검색

pueri et pavidae longo ordine matres stant circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:10)
tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:2)
Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:1)
Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:1)
cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:2)
ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:10)
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:5)
inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:9)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
Iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:6)
Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:8)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:3)
Unde haec tam clara repente tempestas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:14)
Interea pavidam volitans pennata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris Euryali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION