라틴어 문장 검색

Quis arguit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2212)
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 292)
egomet haec te vidi facere, egomet haec ted arguo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 578)
qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 266)
Vt si illic concriminatus sit advorsum militem meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier, eam arguam vidisse apud te contra conservom meum cum suo amatore amplexantem atque osculantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2135)
Atque arguo eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3160)
Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 468)
nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 483)
Satin tu es sanus mentis aut animi tui, qui condicionem hanc repudies?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 488)
An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 231)
si repudiatur miles, mulier mecum erit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 18)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
'arguo' autem genetivum regit, ut 'arguo te caedis, insidiarum'. et est de Graeco:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3834)
nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea quae scripsisset praesens diceret et arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, ad liquidum veritas explorata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 81:1)
'arguerim' autem alias indicaverim, ut degeneres animos timor arguit, alias accusaverim, ut nunc:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)

SEARCH

MENU NAVIGATION