라틴어 문장 검색

Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 44:1)
cuius ad arbitrium quoque copia materiai cogitur inter dum flecti per membra per artus et proiecta refrenatur retroque residit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:21)
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:10)
Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum cernimus et flecti medicina posse videmus, id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:6)
addere enim partis aut ordine traiecere aecumst aut aliquid prosum de summa detrahere hilum, commutare animum qui cumque adoritur et infit aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:7)
ergo animus sive aegrescit, mortalia signa mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:10)
illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt inmortalem animam mutato corpore flecti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:4)
nam cum respicias inmensi temporis omne praeteritum spatium, tum motus materiai multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis, semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:6)
respice item quam nil ad nos ante acta vetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:23)
nam quae cumque retro parte interiore latebunt, inde tamen, quamvis torte penitusque remota, omnia per flexos aditus educta licebit pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:2)
ni mirum quia vox per flexa foramina rerum incolumis transire potest, simulacra renutant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:2)
inde quod exprimimus per caulas omne palati diditur et rarae per flexa foramina linguae, hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, suaviter attingunt et suaviter omnia tractant umida linguai circum sudantia templa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:3)
atque alios alii inrident Veneremque suadent ut placent, quoniam foedo adflictentur amore, nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:9)
praeterea solis cursus lunaeque meatus expediam qua vi flectat natura gubernans;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:6)
quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia victa fragore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION