라틴어 문장 검색

Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:13)
Ego, scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem mirabor inquam nisi omnia ista de fimo facta sunt aut certe de luto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:19)
Respiciens deinde Habinnam quid dicis inquit "amice carissime?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:8)
Ego respiciens ad Ascylton Quid cogitas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:7)
Sumptis igitur matteis respiciens ad familiam Trimalchio Quid vos inquit adhuc non cenastis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:10)
Respicimus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:17)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
Qui se committit homini tutandum improbo, Auxilia dum requirit, exitium invenit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.1)
Quare sollicitum potius aevum ducitis, Quam regem me creatis icto foedere, Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.3)
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta12)
Decerne quod religio, quod patitur fides, Et graviter me tutare iudicio tuo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.16)
' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:2)
Quotiens enim ad fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis commendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 4:2)
Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:3)
a tergo cavaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium silvas et longinquos respicit montes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION