라틴어 문장 검색

triginta ferme milia hominum Clondico duce quo profecti erant pervenerunt, cetera retro qua venerat Apolloniam Mesembriamque repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:1)
Rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:2)
diversi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 73:3)
auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 561:1)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 695:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
quae et serius quam res postulabat et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 734:1)
phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:2)
cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viae, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 326:1)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat quod ultra precarer, illud optavi ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 507:1)
retroque pedem repressit aut 'retro' vacat, aut in 'repressit' 're' vacat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3781)
retro observata sequor relego, retro sequor mea vestigia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7532)
vestigia rettulit retro acta est et repulsa, ut ac retro sublapsa referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2902)

SEARCH

MENU NAVIGATION