라틴어 문장 검색

Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:4)
sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:8)
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc proturbant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:12)
Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:3)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
et iam collecti Troes glomerantur eodem et conferre manum et procurrere longius audent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:7)
et si continuo victorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque immittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:2)
Turnus paulatim excedere pugna et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:8)
"Quid me alta silentia cogis rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:2)
Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula teque per aequor quaerimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:8)
illa volans clipei transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:16)
Ferro rumpenda per hostis est via.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:4)
rumpit Saturnia funem avolsamque rapit revoluta per aequora navem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:5)
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces "Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis primus ades.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION