라틴어 문장 검색

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si caecus iter monstrare velit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 171)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:7)
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud fugerit':
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:23)
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.1)
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.19)
hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:14)
' 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem utpote res tenuis, tenui sermone peractas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.6)
' 'quo pacto, pessime?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.13)
quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione connexio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 368:6)
constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 170:8)
quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:2)
servi mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 164:2)
sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 143:2)
cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION