라틴어 문장 검색

quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 204:2)
sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:3)
P. Principia vel non longa vel saepe nulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:2)
Nec multum sane saepe narrandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:4)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:3)
nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:1)
Cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus, quod in amplificanda oratione saepe faciendum est, vel gignendos vel concitandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 3:4)
Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:2)
Quod enim permagni interest pro necessario saepe habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:4)
cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:2)
Cum adprobavisset Laelius, Nec vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis quidque dicatur, definiam saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:6)
Ego vero saepius, quam vellem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:7)
quos si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION