라틴어 문장 검색

Spero me secutum in libellis meis tale temperamen- tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum re- verentia ludant;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr1)
Quod magni Thraseae consummatique Catonis Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis, Pectore nec nudo strictos incurris in ensis, Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VIII1)
carius ergo cacas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVII2)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli, 'Scribe aliquid magnum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVII1)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Non ille amici fata luget aut fratris, Uterque natus vivit et precor vivat, Salva est et uxor sarcinaeque servique, Nihil colonus vilicusque decoxit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI2)
Unum non nimium rudem sodalem Et grandem puerum diuque levem Et caram puero meo puellam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII2)
nihil hic tibi perdidit uxor, Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXV4)
Qui nec leno potes nec comissator haberi, Nec pavidos tristi voce citare reos, Nec potes uxorem cari corrumpere amici, Nec potes algentes arrigere ad vetulas, Vendere nec vanos circa Palatia fumos, Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, V2)
Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus, Pagina dum tangi non bene sicca timet, I puer et caro perfer leve munus amico, Qui meruit nugas primus habere meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X1)
Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis Lectoremque frequens lassat et implet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIX1)
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas Et iam per Stygias esset iturus aquas, Ultima volventis oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora, Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII1)
Sic te serior et beata quondam Salvo Caesare finiat senectus Et sis invidia favente felix, Sic Burrus cito sentiat parentem:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI2)
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, Et sua riserunt saecula Maeoniden, Rara coronato plausere theatra Menandro, Norat Nasonem sola Corinna suum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X4)

SEARCH

MENU NAVIGATION