라틴어 문장 검색

sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:1)
necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:3)
nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 347:2)
namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 355:1)
neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 19:1)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 56:1)
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 70:1)
non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:4)
Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 107:1)
accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 126:2)
et si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:4)
an sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:1)
neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 24:1)
nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION