라틴어 문장 검색

et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.17)
cunctumque ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:4)
Te meminisse decet, quae plurima voce peregi Supplice, cum posti florida serta darem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 27)
namque senex longae peragit dum tempora uitae, centum fecundos Titan renouauerit annos, ipse tamen uelox celerem super edere corpus audet equum ualidisque sedet moderator habenis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae31)
maiora peractis instant, compertum est ueracibus ut mihi signis, quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae34)
Languida non noster peragit labor otia, quamuis Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae56)
tum peregit verbis auspicia quae mitti vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 200:1)
multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 248:5)
sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 251:2)
rex cetera, ut orsus erat, peragit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:2)
peragit deinde postulata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:6)
haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 341:1)
si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta - tot enim sollemnes sunt - peractis bellum ita indicit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 342:1)
cape haec et perage quod aves tuae fieri posse portendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 386:3)
LIBERI iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION