라틴어 문장 검색

Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:1)
in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 431:2)
extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut unde vis esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 483:3)
QUAE ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum vetustate nimia obscuras, velut quae magno ex intervallo loci vix cernuntur, tum quod parvae et rarae per eadem tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 1:1)
et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:1)
haerere iam aciem conlato pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 131:2)
dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 141:1)
iamque haud procul seditione res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 172:1)
quod cum et parvum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 173:1)
recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita, creatique tribuni militum consulari potestate Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 183:1)
neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 292:1)
conclamatum ad arma, concursumque in muros adque portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 295:2)
similem pavorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 298:1)
dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 304:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION