라틴어 문장 검색

Ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari didicisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 425:1)
C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum quae commemorata a Popilio essent culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 102:1)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)
"quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, vel hoc satis erat quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 439:2)
Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 123)
Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo se haud dicat nactam quem derideat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 843)
si plus perdundum sit, periisse suaviust, quam illud flagitium volgo dispalescere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9179)
neque placitant mores quibus video volgo gnatos esse parentes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 103)
me inclamato, quia sic te volgo volgem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2117)
quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi, meam ne sic volgo pollicitere operam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2168)
auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 38)
Primumdum omnium, male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 296)
Volgo ad se omnis intromittit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1107)
id autem opus non modo vulgo, sed etiam in paucis a magnificentia nominatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말54)
Recte tamen utcunque notatum est, inter seditiosos tumultus et seditiosos rumores nil aliud fere interesse nisi qualis est descrepantia inter fratrem et sororem, masculum et foeminam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION