라틴어 문장 검색

quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:2)
nec dubitauit postero die Claudius ordinem rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, quod pro salute sua etiam dormiens excubaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:5)
inducta teste in senatu:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 2:2)
ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:5)
nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:4)
Ahenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rure quondam reuertenti iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 1:2)
huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:2)
exin patri gratias in senatu egit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:2)
agenti senatui gratias respondit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:4)
dedicatisque thermis atque gymnasio senatui quoque et equiti oleum praebuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:2)
deinde in orchestram senatumque descendit et orationis quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad Augusti statuam iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:4)
de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:9)
utque rerum actu ab aerario causae ad forum ac reciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a iudicibus ad senatum fierent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:4)
neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:3)
et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION