라틴어 문장 검색

Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
" Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:8)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
" Democritus," inquit, " invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 32:1)
a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:2)
Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:2)
paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:2)
utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:6)
cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 8:4)
qui si singulis membris admoveatur et paulatim vivum corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet :
(세네카, 행복론, Liber IV 102:7)
Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.
(세네카, 행복론, Liber V 118:4)
Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret.
(세네카, 행복론, Liber VII 3:1)
Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos aver- timus.
(세네카, 행복론, Liber VII 137:3)
Sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo permutante litteras Messala dictus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION