라틴어 문장 검색

Sentio famosam veneficiis Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii reperta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장3)
'quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si scio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장3)
Sensit vetus regnandi falsos in amore odia non fingere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장1)
rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장8)
sentio quid responderi possit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 7:1)
quod, cum cotidie aliquid rogentur, ii quibus praestant indignantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 4:3)
'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 2:1)
ac ne ipse quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:2)
Et Messalla 'non reconditas, Materne, causas requiris, nec aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes sentimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 1:1)
tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 5:1)
Fonteium Capitonem occisum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장9)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장9)
Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque velut externum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장1)
nec ullis postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae tantum adversa sensit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION