라틴어 문장 검색

tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 5:1)
e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장4)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장9)
Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque velut externum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장1)
nec ullis postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae tantum adversa sensit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장7)
sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema vis parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장13)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장12)
fuisse Vespasiano amicitiam cum Thrasea, Sorano, Sentio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장7)
quod ubi sensit Marcellus, velut excedens curia 'imus' inquit, 'Prisce, et relinquimus tibi senatum tuum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장3)
nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 7:1)
nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:3)
quae cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, si eo pervenisset, sibi esse pereundum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION