라틴어 문장 검색

haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 347:1)
et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 101:2)
gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 648:1)
tum uti quae servitia tyranni liberassent - ea magna multitudo erat - ante diem abirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 407:1)
obsessos deinde et oppugnatos se et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 536:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati servitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 66:3)
servitia maxime moriebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 244:1)
itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 263:1)
et id ego percupio obsequi gnato meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 184)
Paulisper, Lyde, est libido homini suo animo obsequi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 319)
] ego dare me meo gnato institui, ut animo obsequium sumere possit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 105)
Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis <obsequi>. mihi est Menaechmo nomen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 919)
amorin med an rei opsequi potius par sit, utra in parte plus sit voluptatis vitae ad aetatem agundam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION