라틴어 문장 검색

Haec praescripta servantem licet magnifice, graviter animoseque vivere atque etiam simpliciter, fideliter, vere hominum amice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:4)
Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:1)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:2)
Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:5)
Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat quartus, a Panaetio praetermissus, saepe est necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:1)
Ex quo genere comparationis illud est Catonis senis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:1)
Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere, recteque hoc adiunctum esse quartum exquirendorum officiorum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:14)
Quod cum ita sit, putant quidam hanc comparationem non recte introductam, nec omnino de eo genere quicquam praecipiendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:3)
Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:2)
quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam recedemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:9)
Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:4)
Sic honestatis comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:5)
Nec vero finis bonorum [et malorum], qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:4)
nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION