라틴어 문장 검색

Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 21:1)
Quinam igitur dicendi est modus melior, nam de actione post videro, quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 37:3)
Nam de voce nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:3)
Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 73:1)
in quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:9)
omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:7)
Actio, inquam, in dicendo una dominatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:2)
ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:10)
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:2)
animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:3)
est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:4)
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:5)
Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:2)
verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est, sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praetervolant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION