라틴어 문장 검색

Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 11:3)
QUAERI solitum est in philosophorum disceptatio nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 2:1)
Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 4:1)
Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 4:2)
spolia militaria habuit multiiuga, in his provocatoria pleraque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 4:1)
Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 7:1)
APUD antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum vicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 2:1)
Solitos tamen audio, qui lege potiores essent fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 9:1)
Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 4:2)
Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes solent pasci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 3:2)
quod genus vidimus in Italia locis plerisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 6:2)
APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 2:1)
Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat - 'volturnum' Romani vocant - ,eum plerique Graeci mixto , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 11:1)
'caurus,' quem solent Graeci appellare ἀργεστήν:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 13:2)
Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION