라틴어 문장 검색

Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:13)
Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:5)
Insignis inquit sic ut, nisi nossem tuum Animum genusque, simili fugissem metu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.8)
Habebat quidam filiam turpissimam Idemque insignem pulchra facie filium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Soror et frater.2)
Neque enim magis decorum et insigne est statuam in foro populi Romani habere quam ponere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:3)
Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi civis, perinde felicis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 1:1)
Hominem te patientem vel potius durum ac paene crudelem, qui tam insignes libros tam diu teneas!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 1:1)
raro incidit vel personarum claritate vel negotii magnitudine insignis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:4)
nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:2)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 1:1)
Est haec pro Attia Viriola, et dignitate personae et exempli raritate et iudicii magnitudine insignis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 2:1)
Erit rarum et insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, non nullius in litteris nominis - cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico -, alterum alterius studia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 3:1)
Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 5:3)
Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION