라틴어 문장 검색

Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:5)
Integra oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia “non debet esse exstructa, sed detecta et revelata”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:7)
at nos reiecto Christum velamine coram cernimus atque Deum vultu speculantur aperto, nec sub lege gravi depressa fronte iacemus, sed legis radium sublimi agnoscimus ore.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3107)
cuius onus nullis fultum sublime columnis fornice curvato tenui super arte pependit, sed verbo factum Domini;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3165)
quod generosa potest anima, lucis et aetheris indigena, solvere dignius obsequium, quam data munera si recinat artificem modulata suum?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum7)
ecce venit nova progenies, aethere proditus alter homo, non luteus velut ille prius, sed Deus ipse gerens hominem, corporeisque carens vitiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum39)
his mensas epulis, hac dape construunt, quam dat sidereo Christus ab aethere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae30)
hanc tu, Deus optime, mortem famulis abolere paratus, iter inviolabile monstras, quo perdita membra resurgant, ut, dum generosa caducis, ceu carcere clausa, ligantur, pars illa potentior extet, quae germen ab aethere traxit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti5)
"inlustre quiddam cernimus, quod nesciat finem pati, sublime, celsum, interminum, antiquius caelo et chao."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae13)
hic proeliante exercitu, pansis in altum bracchiis, sublimis Amalec premit, crucis quod instar tunc fuit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae49)
numquam oculos animumque levans rationis ad arcem rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum, privatos celebrans agnorum sanguine divos, iamque domo egrediens, ut publica festa diesque et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit laurigerosque deum templis adstare ministros ac Sacram resonare Viam mugitibus ante delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa more deae, nomenque loci ceu numen habetur, atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt templa, simul geminis adolentur tura deabus), vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1 contulit ad simulacra fidem dominosque putavit aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권75)
"obscuras video tibi circumferrier umbras caeruleasque animas atque idola nigra volare, censeo sublimem tollas super aëra vultum sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas, omne quod ex mundo est tibi subiacet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권135)
clamor nauticus aethera plangens atque ululans ferit cum stridore rudentium, nec quidquam suberat spei mergendis prope naufragis, cum Christum procul aspicit pallens turba periculis calcantem pedibus mare, ac si per solidam viam siccum litus obambulet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr2)
"spectare superna mandaram totis conversum sensibus in me recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 290)
"prima hasta dracones praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2242)

SEARCH

MENU NAVIGATION