라틴어 문장 검색

Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:3)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)
cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium patriae, quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus parens nominetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:7)
Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:3)
Cuius autem vita ipsi potest utilis esse, eum eius vitae ea condicio sit, ut, qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:2)
Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe, qualis Aristides Athenis, fuit, vel senatui nostro, qui numquam utilitatem a dignitate seiunxit, armis cum hoste certare an venenis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:1)
sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:3)
Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut eae rursus vectigales essent neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:4)
At aucta vectigalia, utile igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:8)
Quousque audebunt dicere quicquam utile, quod non honestum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:9)
potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et benivolentia sociorum, utile esse odium et infamia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:1)
Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:1)
Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in eisdem versemur, cum docebimus ea, quae videantur esse utilia tneque sint, quam sint virtutis inimica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION