라틴어 문장 검색

nihil impetrarat reus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:2)
nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 8:1)
ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 5:6)
reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 8:12)
Scaurum Triarius reum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:4)
qui omnes praeter eum de quo per te egimus, reum me facerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 25:7)
memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 14:5)
quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 2A 1:9)
melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 14:4)
quodvis enim supplicium levius est hac permansione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:3)
quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:7)
sic sentit senatus, sic populus Romanus, nullos umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:2)
alienae igitur inquies culpae me reum subicies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4a 3:3)
ita cum rogamur ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 1:8)
nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, ab eo qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur, petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION