라틴어 문장 검색

Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae clementiae, modicus severitate et proximo quoque exercitui per L. Apronium socerum non ingratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장3)
fine anni Poppaeus Sabinus concessit vita, modicus originis, principum amicitia consulatum ac triumphale decus adeptus maximisque provinciis per quattuor et viginti annos impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis neque supra erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장4)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
se modicos senatores quieta re publica nulla nisi pacis emolumenta peterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장10)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장3)
is modicum Hiberiae regnum senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem occultaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장5)
Nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit, proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장1)
Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica et quasi privata sinerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장4)
at sibi labore quaesitam et modicam pecuniam esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장10)
cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod nemo a filio ac ne Agerinus quidem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장9)
ac ne modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장10)
in qua neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장2)
et inerat modica militum manus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장7)
gloriaeque eorum accessurum quod modica manus universi exercitus famam adipiscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION