라틴어 문장 검색

"Discedite templo et velate caput cinctasque resolvite vestes ossaque post tergum magnae iactate parentis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:8)
iacere hos post terga iubemur."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:5)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem Aegaeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, pars in mole sedens virides siccare capillos, pisce vehi quaedam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:5)
multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:4)
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Ausa est quoque regia virgo nescia quem premeret, tergo considere tauri, cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis vestigia ponit in undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:13)
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus impulit auras, atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, procubuit teneraque latus submisit in herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:2)
Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, proxima Therodamas, Oresitrophus haesit in armo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:5)
et tradunt manibus post terga ligatis sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:7)
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:4)
Ille avidos morsus velocibus effugit alis quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda desinit in piscem, falcato vulnerat ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:2)
Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae, tutaque terga gerens adversaque in agmina versus sustinet instantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:7)
emissumque ima de sede Typhoea terrae caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:14)
Sol erat a tergo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION