라틴어 문장 검색

profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, το` καλο`ν δι' αὑτο` αἱρετο`ν esse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 4:3)
atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:2)
sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 2:1)
nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 1:2)
Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 4:1)
Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:1)
ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:3)
e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum cui non adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:3)
interim cum sciret Clodius - neque enim erat id difficile scire a Lanuvinis - iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 1:2)
atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 1:3)
Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:1)
vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:4)
primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:2)
Cum vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION