라틴어 문장 검색

omnes tribus eosdem L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum pro consulibus, sicut priore anno tenuissent, obtinere eas provincias iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 184:2)
stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus 10 data - dari autem placere eandem quam populo - deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 210:1)
cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, cita inquit Nero M. Livium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:3)
item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen conlegae venture est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 519:1)
inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 524:1)
idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha22)
omnes tribus P. Scipionem iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 349:1)
omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decrevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 536:2)
De pace 'Uti rogas' omnes tribus iusserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 578:1)
bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 591:1)
eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Bois ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo C. Ampium, praefectum socium, hac tumultuaria manu per Umbriam, qua tribum Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 17:1)
et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 325:4)
itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum - ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 44:1)
omnes quinque et triginta tribus uti rogas iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 313:2)
dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION