라틴어 문장 검색

Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat quem eam rem velit senatus quaerere de iis qui praetores nunc sunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 686:1)
simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 699:2)
quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri et argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 701:1)
ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse claves et se aperturum aerarium dixisse, qui ut clauderetur effecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 708:1)
in bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 765:1)
cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his ullum vestigium pecuniae regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum quantae summae erat damnatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha25)
praetores provincias sortiti sunt, T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 84:1)
si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:2)
Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse, triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 243:2)
tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 334:1)
praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 456:2)
urbanas rusticasque res pariter callebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 488:3)
sisennae Cornelio urbana, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 541:1)
iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 2:3)
Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 219:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION