라틴어 문장 검색

pauci utrimque cecidere magisque inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen summa rerum adducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 382:3)
itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 412:1)
quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 413:1)
Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum - sed ab utro consule non adicit - et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 544:1)
non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 608:1)
primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 627:1)
captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 77:1)
itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, eo plures volnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 80:1)
sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 82:2)
utrimque summa vi et muniunt et pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 114:1)
itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 120:1)
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)
nam praeter multa volnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 290:1)
multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 340:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION